- PRIDIANAE Dapes
- PRIDIANAE Dapesin sacris Conviviis vetitae, Exodi c. 12. v. 10. ubi de Convivio Paschali, Ne relinquite quidquam ex ea, (i. e. ex Agni carne) usque ad matutinum tempus, sed si quid reliquum erit, comburite. Quod ad alia quoque Convivia sacra extensum. Sic de Manna dicitur Exodi c. 16. v. 19. Nemo ex ea quidquam relinquat usque in crastinum. Et de Sacrificio Eucharistico, Levit. c. 22. v. 30. Eôdem die illud comedetis, nec ex eo quidquam reliquum facietis ad usque mane. Ita etiam Levit. c. 7. v. 15. Nisi quod versibus 16. et 17. excipitur votivi et voluntarii sacrificii caro, quae poterat in posterum diem servari: at in tertiam diem quod supererat, comburebatur. Simile quid Romae observatum Macrob. narrat, Saturnal. l. 2. c. 2. Sacrificium apud Veteres fuit, quod vocabatur Protervia. In eo mos erat, ut si quid ex epulis superfuisset, igne consumeretur. Hinc Catonis iocus est. Namque Albidium quendam, qui sua bona comedisset et novissime domum, quae ei reliqua erat, incendiô perdidisset, Proterviam fecisse dicebat, quod comesse non potuerit, id combussisse. Sed et ad Arnob. adv. Gentes l. ult. ubi ait, post solidos victus liborum et pultium hostiarumque caesarum: Stewechius voce solidos indigitari vult, ex libis, pultibus coeterisque eduliis oblatis nihil debuisse superesse. Eodemque refert Minucii ista, Quod vero sacrificiorum reliquias, et pocula delibata contemnimus; non confessio timoris est, sed verae libertatis assertio. Imo nec in sacris solum, sed et in privatis conviviis quoque Veteres pridianas dapes aspernabantur. Unde ἕωλον, i. e. τὸ εἰς ἕω λειπόμενον, quod in Auroram usque relinquitur: Suidae idem est, quod ψυχρὸν, μάταιον, ἀνωφελὲς, ἀνίςχυρον, frigidum, vanum, inutile, invalidum; Metaphorâ a cibis sumptâ, qui in crastinum servantur. In frugalitatis tamen argumentum, de Augusto, affertur a nonnullis, quod pridianas et semesas dapes alterâ quoque die apponi iusserit etc. His vero Legibus, sacris cibis, consultum voluit Deus, utne corrumperentur nec in profanos usus cederent. In Agno inprimis cavendum fuit, ne aut eius λείψανα discessuros Israelitas onerarent, si auferrentur, aut Aegyptiis essent ludibrio, vel canibus praedae, si domi relinquerentur. Fortasse etiam reliquiae istae, ab Israelitis servatae, cessissent, in obiectum idololatriae, quomodo serpens aeneus: cum Deus per Agnum non minus miraculum patrâsset, quam per serpentem. Quibus incommodis non potuit melius prospici, quam Agni reliquiis, i. e. carne, pelle et ossibus, igne consumptis. Sam Bochart. Hieroz. Part. I. l. 2. c. 50. ubi de Agno Paschali.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.